CINCTUS

CINCTUS
CINCTUS
non Togae, sed Tunicae tantum erat, apud Romanos. Cum enim Toga utrumque brachium, aut saltem sinistrum cohiberet, totumque corpus involveret, cingi nullâ aliâ ratione potuit, quin eâdem cincturâ aut utrumque aut saltem laevum brachium colligaretur: dein sinus togae nec in humerum contrahi, nec reici revocarique poterat, si cinctura impedimento fuisset. Solam igitur Tunicam cingebant omnes, praeter Laticlavios, et prout libebat, contrahebant aut demittebant. Ita militum omnium tunicae breviores et intra genua subductae; et apud Petronium Stratores altius cincti, i. e agiles, expediti. Unde et Servius ad illud Virg. l. 1. Aen. v. 214.
Illi se praedae accingunt,
Accinctos, inquit, industrios dicimus: sicut contra negligentes discinctos vocamus, ut l. 8. Aen. v. 724.
---- ---- Discinctos Mulciber Afros.
Magno scilicet probro habitum fuit, discinctum incessisse. Hinc Dio, l. 63. postquam multa Neronis infanda percensuit, adiecit: Quibus ipsis in rebus ita faciebat contra ius fasque, ὥςτε καὶ ἀζώςτους χιτῶνας, ut etiam tunicas discinctas publice indueretur. Cum enim tunicarum sic solutarum ac discinctarum laxi ac ventosi essent sinus, ideo mollium et effeminatorum habebantur. Quare Plut. in Apophth. tradit, Xerxem Babyloniis iratum, quod defecissent, postquam illos redegerat ad obsequium, ne arma ferrent imperâsse, sed canerent, lenocinia ac cauponas exercerent καὶ φορεῖν κολπωτοὺς χιτῶνας, et ut sinuosas tunicas, quales mulierum erant, gestarent. In ipso autem Cinctu elegantiam affectâsse quosdam innuit Ovid. l. 3. de Arte, v. 441.
Nec coma vos fallat liquidâ nitidissima nardo,
Nec brevis in rugas cingula pressa suas.
Porro cum tunica cincta esset, in sinum pecuniam reconditam fuisse, docet Plut. in Coriolano, cum ait: Candidatos sine tunicis in forum descendere solitos, ne pecunias emendis sufsragiis in sinu gestarent. Caefaris cinctura, ob quam reprehenditur, tripliciter notabilis fuit, docente Salmasiô ad Hist. Aug. Primo, quod cum ceteri tunicis non mavicatis uterentur, et colobiis: Caesar latô clavô, sive tunicâ la ticlaviâ uteretur, ita ut orae manicarum fimbriatae essent, quod mulierum proprium. Deinde, quod cum ceteri laticlavii non cingerentur, ipse nihilominus tunicam laticlaviam cingeret. Tertium fuit, quod laxiore cincturâ uteretur, sive ut Graeci dicunt, κακῶς ζωννύμενος esset. Vide Octav. Ferrarium, de re Vestiar. l. 1. c. 13. et l. 3. c. 7.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Cinctus — (lat.), 1) gegürtet; daher C. gabinus (röm. Ant.), die aufgegürtete Toga, s. u. Toga; 2) (Bot.), umgeben od. umhüllt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cinctus — Cịnctus   [lateinisch »Umgürtung«] der, / , in der römischen Frühzeit die als Wulst um den Leib geschlungene Toga. Der Cinctus war Kampftracht, deshalb konnte Mars noch in der Kaiserzeit mit dem Cinctus dargestellt werden. Eine Sonderform war… …   Universal-Lexikon

  • Cinctus — Der Cinctus war bei den alten Römern ein kurzer Rock, der den Oberleib nackt ließ. Der Cinctus wurde durch einen Riemen gehalten, der einen Vorgänger des Gürtels darstellt. Siehe auch: Liste der Kleidungsstücke, Gabinus cinctus …   Deutsch Wikipedia

  • Cinctus — Cinc|tus [ts...] der; , [... tu:s] <aus lat. cinctus »Gürtel, Gurt«> altröm. Toga, die als Wulst um den Leib geschlungen od. unter die Schulter gelegt wurde …   Das große Fremdwörterbuch

  • CINCTUS Gabinus fuit — cum Togae lacinia laevo brachio subducta, in tergum reiciebatur, ac retrahebatur ad pectus atque ita in nodum colligabatur, ut togam contraheret, et breviorem ac strictiorem redderet. Eius origo haec: Cum Toga logum ac redundans vestimentum esset …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CINCTUS et PRAECINCTUS — pro milite, apud Vulcatium Gallicanum, in Avidio Cassio, c. 6. ut si quis cinctus inveniretur, apud Daphnem, discinctus rediret. Petronius, Qui pelago credit, magno se foenore tollit. Qui pugnas et castra petit, praecinigut aurô. Propter pecuniam …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Cinctus Gabīnus — Cinctus Gabīnus, s. Toga …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Parus cinctus — Poecile cinctus Mésange lapone …   Wikipédia en Français

  • Poecile cinctus — Mésange lapone …   Wikipédia en Français

  • Cryptocentrus cinctus — Gobie soufre Pour les articles homonymes, voir Gobie jaune …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”